MAPPARIUS

MAPPARIUS
MAPPARIUS
apud Chrysostomum, Auctorem Chronici Alexand. Scylitzen, Nicetam Choniaten, Alios, dicitur is, quiproiectam ab Imperatore vel Consule aut alio Magistratu, mappam excipiebat, signumque gladiatoribus dabat, quod μαππάςθαι dictum in Glossis Basil can.
In Circensibus ludis, cum mappa mittebatur equis emittendis, iam pridem loca sua ceperant spectatores; pompa enim prius transduci per Circum solebat, ut ex Ovidii Elegia, de Circensibus constat. Tum missâ mappâ, pandebantur ostia carcerum et ἀπαλλαγὴ, i. e. dimissio equorum, fiebat. Mittebatur autem mappa ex alto, ut ab omnibus videretur. Cassiodorus, Hinc tractum est, ut ostensâ mappâ certa videatur esse promissio Circensium futurorum. Unde Tertullian, Diaboli gulae ex alto praecipitati comparat mappam illam, quae mittebatur: Non vident missum quid sit: mappam putant, sed est Diaboli ab alto praecipitati gula. Et proin in medio ostio Cirvi, quod inter alia XII. ostia medium erat et sena utrinque habebat, solebat consistere Mapparius: Graeci, Δώδεκα δὲ ὑσπληγγὲς κατὰ μίμησιν τῶ δώδεκα ζωδίων, Μαππάριος δὲ καλεῖται ὁ εν τῷ μέσῳ ἱςτάμενος καὶ τοῦ δρόμου ἔχων τὸ σύνθημα, Duodecim autem ostia seu ianuae, ad imitationem duodecim signorum. Mapparius vero, qui in medio stabat, cursus habebat signum. In quo loco etiam COnsules Praetoresque, ac denique Magistratus ille, qui Ludos edebat, signumque mittendis quadrigis dabat, confidebant. Sidonius Apollinaris,
Haec est ianua Consulumque sedes,
Ambit quam paries utrinque senis
Cryptis porticibusque fornicatus, etc.
Vide Salmas. ad Solin. p. 201. et 922. At in Patriarchio Bituricensi apud Car. du Fresne c. 30. Mapparius est, qui loturo Regi mappam porrigit. Vide et Aimoinum Histor. Francicae l. 4. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MAPPA — I. MAPPA Plinio vox Punica: Quintiliano l. 1. c. 5. dicta, quod a manibus pendeat, dum sumus in mensa. Vetus Vocabular. quasi manupia, i. e. manum pians, tergendis enim manibus, quemadmodum prius Mantilia, usum praebebant. Breve efat linteum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSTIA — I. OSTIA in Circo, apud Romanos duodena, unâ simul machinatione pandi solebant, quum quadrigae emitterentur, licet quatuor duntaxat quadrigas ex 4. ostiis per singulos missus emitti, sollenne esset. Cassiodorus. Bissena ostia ad duodecim signa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGNIFICARE — apud Arnobium adv. Gentes l. 5. ubi de Iove, Elsi quando per fulgura significavero aliquid imminere: proprie huic rei, ut Graecis σημαίνειν. Hinc το εν τοῦ κεραυτοῦ σημαινόμενον, apud Zosimum l. 2. et Significationes διοσημείαι apud Arnobium in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”